(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Statuta synodi brooklynensis primae : quae quarto kalendas septembris, anno e virginis partu MDCCCLXXIX, in ecclesia divo Joanni Baptistae dicata lata sunt"

STATUTA 



Synodi Brooklynensis Primae 



QUM 



QUARTO KALENDAS SEPTEMBRIS, 

Anno e Virginis Partu MDCCCLXXIX., 



In Ecclesia Divo Joanni Baptist/e dicata 

lata sunt, 



QUMQUE TULIT ATQUE SANCIVIT 
ILLUSTRISSIMUS AC REVERENDISSIMUS 

D. JOANNES LOUGHLIN 

• Episcopus Brooklvnensis. 




EX TYPIS H. J. HEWITT, 

Via Rosa, 27. 

1880 



♦PHOCEmium* 



Arrepta occasione qua nostrates presbyteri singulis 
annis convenire solent exercitiis spiritualibus vacandi 
causa, iisdemque jamjam felicissime persolutis, Rev. Gul. 
Wayrich, C.SS.R., Moderatore, prima hujus diceceseos 
Synodus ab Ill mo et Rev mo D.D. Joanne Loughlin habita 
est. 

Cum autem convocationem inter et Synodi incep- 
tionem interstitium satis amplum intercessisset, omnes 
presto fuerunt et omnia parata. 

Itaque, statuta hora nona, die 29 Augusti, IH mus Praesul 
totius ferme suse dicecesis cleri corona stipatus, ecclesiam 
S. Joannis Baptistae adiit missamque consuetam S t! S tus 
celebravit. Deinde praescriptis pro Synodo inchoanda ad 
amussim absolutis, clericorum coetum Synodum esse so- 
lemniter declaravit. Mox Synodi Officiales designavit 
et per Secretarium citatorum elenchon inclamari jussit. 
Absentes quotquot fuerunt vi praevise licentiae abesse in- 
venti sunt. Postea professio fidei, cum recenti clausula 
de Infallibilitate R. P. rite suggesta, emissa fuit a Secre- 
tario, et mox ab omnibus singillatim cum juramento in 
manibus Episcopi, alacriter accepta atque confirmata fuit. 
His omnibus ritefuseque persolutis, perventumtandem 



iv Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

est ad decla r ationem statutorum prouti jam in anteces- 
sum ab ipso Rev mo Episcopo parata fuerant. His per- 
lectis, Hl mus Prsesul cunctos admonuit unicuique fas jus- 
que competere in medium proferrendi quidquid de pro- 
positis ipsi videretur. Et ne reverentia aut pudor oris 
dotem vel timidissimo adimeret, indicta altera sessione 
tertia hora pomeridiana habenda, Rev mus Episcopus Sy- 
nodo et ecclesia excessit. 

Tempore praestituto omnes denuo in ecclesiam conve- 
nerunt. Mox Rev mus Episcopus orationem sapientia, gra- 
vitate et charitate vere paternaplenam habuit. Nonnulla 
quae per R. R. Procuratores a clero proposita erant per- 
pensa, enodata atque ut omnibus erat in votis disposita 
atque dirempta sunt. 

Omnibus ad hunc modum tam auspicate absolutis 
Rev mus Praesul sibimetipsi totique clero gratulatus est de 
felici exitu Synodi necnon de alacritate, concordia et 
unanimitate quibus omnia tam cito et fauste ad finem 
usque perducta fuerant. 

Tandem, decantato hymno Ambrosiano, Rev mus D. 
Episcopus omnibus benedixit et peramanter valedixit. 



+ADmoniTio+ 



Universum ferme statutorum corpus quod hic traditur 
depromptum est e libello constitutionum edito a Synodo 
dicecesana tertia Neo-Eboraci habita an. 1868. Nec 
mirum sane quando in mentem revocatur hanc et Neo- 
Eboracensem unam tantum dicecesim olim effecisse, et 
adeo finitimas et conjunctas esse ambarum sedium pri- 
marias urbes situ, negotiatione, consuetudinibus ac studiis, 
ut inter ipsas communia fere sint omnia, proindeque 
communes teque ut sint decet et ipsae leges ecclesiasticse. 
Et revera hactenus ita se res habuit ; et quam felicissime, 
sseculi jam quarta pars plane comprobavit. Neminem 
porro latet quod plurima incommoda certo certius ori- 
rentur ex duobus valde dissimilibus legum ecclesiasti- 
carum codicibus in duabus civitatibus quae vix quidem, 
vel solum amne, disterminantur. Quapropter hisce om- 
nibus permoti, et prae mentibus habentes Gavanti moni- 
tum de non multiplicandis decretis, melius duximus 
quieta non movere, raro stylum vertere, et, quoad potui- 
mus, nonnisi perparce admodum nova inducere. 



+OFFI(£IALG$ $YnODI+ 



Procuratores Cleri, -i Rev - Gulielmus Kee § an - 

( " Toan. M. Kielv. 

-' j 



i Rev. Henricus 0'Loughlin. 
Judices Excusationum, \ " Michael Riordan. 



( i^e 
J « 

( " Thomas Taaffe. 



Secretarius — Rev. Jos. P. 0'Connell, S.T.D. 
/v,^,,,,,,, „ \ Rev. Gulielmus Wayrich, C.SS.R. 

CONFESSARII CLERI, - J ' 

( " Joannes McKenna. 
i/r „ ( Rev. Patricius F. 0'Hare. 

MAGISTRI CiEREMONIARUM, -\ lt r . , „ 

" Jacobus Mitche 1. 



+$YnoDALe$+ 



(Asteriscus denotat absentes.) 

Admodum Rev. Michael May, V.G. 

Rev. Ammann, Joannes. 

Arnold, Antonius. 

Balleis, Nicolaus. 

Baxter, Joannes. 

Blake, Franciscus J. 

Bobier, Jacobus. 

Boyce, Reccaredus. 
" Boylan, Michael S. 

Brennan, Mortimer. 

Brosnan, Jeremias. 
". Carroll, Martinus. 
" Connolly, Gulielmus. 
" Corcoran, Eduardus. 

Coughlin, Josephus. 

Creighton, Patricius. 
" Crimmin, Joannes.* 
" Crowley, Jeremias. 
" Curtin, Cornelius J. 
" Dauffenbach, Petrus. 
" Denison, Michael. 
" Doherty, Jacobus J. 
" Donnelly, Eugenius. 
" Doran, Nicolaus. 



Vlll 



Statuta Synodi Brooklynensis Brimce. 



Rev. Doud, Michael. 

" Dougherty, Gulielmus. 

" Duffy, Jacobus S. 

" Dullea, Eduardus W. 

" Eisele, Cyprianus. 

" Farley, Antonius, Sr. 

" Farley, Antonius, Jr. 

" Farrelly, Mathias J. 

" Farrelly, Carolus. 

" Feser, Josephus. 

" Foley, Reccaredus S. 

" Fransioli, Josephus. 

" Freel, Franciscus J., S.T.D. 

" Fuchs, Laurentius. 

" Gallagher, Carolus. 

" Gallagher, Henricus. 

" Galvin, Mauritius. 

" Gerrin, Laurentius. 

" Giles, Gulielmus. 

" Goodwin, Michael. 

" Growney, Joannes. 

" Guhl, Gulielmus. 

" Guicheteau, Franciscus, S.P.M. 

" Hand, Hugo. 

" Hanselmann, Jacobus. 

" Hanselmann, Joannes M.* 

" Hatton, M. J. 

" Hauber, Josephus. 

" Hauptman, Joannes. 

" Heffernan, Joannes J. 

" Hickey, David. 

" Hickey, Mauritius. 

" Hickie, Michael J. 



Synodales. \ x 

Rev. Hill, Gulielmus J. 

" Hoffmann, Joannes. 

" Hogan, Joannes. 

" Huber, Josephus. 

" Jollon, Julius. 

' Kearney, Petrus. 

" Keegan, Gulielmus. 

" Kiely, Joannes M. 

Killahy, Michael. 

" Kilpatrick, Josephus. 

Kinney, Philippus. 

' Lane, Gulielmus J. 

" Loughran, Joannes, S.T.I). 

" Maguire, Gulielmus. 

" Maguire, Joannes. 

' Maguire, Petrus. 

" Maguire, Robertus J. 

" Mallon, Joannes J. 

" Malone, Michael J. 

Malone, Silvester. 

Marrin, Joannes J. 

" Melia, Jacobus. 

" Michel, Mattheeus. 

" Mitchell, Jacobus. 

" Moloney, Joannes A., C.M. 

" Moran, Michael J. 

" Miiller, Casparus. 

" Mulligan, Patricius. 

" Murphy, Michael. 

" Murray, Michael J. 

" McCabe, Eduardus. 

" McCarthy, Florentius. 

" McCarty, Eduardus. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

Rev. McQoskey, Joannes M. 

" McCullum, Joannes. 

" McCusker, Jacobus J. 

" McElhinney, Joannes. 

" McEnroe, Jacobus. 

" McGinnis, Gulielmus. 

" McGivern, Thomas. 

" McGlinchey, Patricius J. 

" McHugh, Bernardus. 

" McKenna, Joannes. 

" McKiverkin, Jacobus. 

" McMeel, Jacobus.* 

" McNamara, Patricius J., S.T.B.* 

" McNamee, Josephus. 

" Nash, Joannes. 

" Nevin, Michael. 

" Niedzielski, Josephus. 

" Niemann, Augustinus M.* 

" 0'Beirne, Jacobus. 

" 0'Brien, Eugenius. 

" 0'Callaghan, Felix. 

" 0'Connell, Andreas. 

" 0'Connell, Josephus P., S.T.D. 

" 0'Donohue, Joannes. 

" 0'Hare, Patricius F. 

" 0'Loughlin, Henricus. 

" 0'Mallon, Patricius F. 

" 0'Reilly, Eduardus. 

" 0'Reilly, Joannes.* 

" Peine, Chrysostomus.* 

" Phelan, Jacobus. 

" Plunkett, Bernardus. 

" Porcile, Henricus, S.P.M. 



Svnodales. xi 



Rev. Raber, Joannes J. 

" Reilly, Thomas S. 

" Riordan, Michael. 

" Schaffer, Leandrus. 

" Schmeltz, Fridericus. 

" Schwarz, Petrus. 

" Sheehy, Daniel J. 

" Sheridan, Patricius F. 

" Smith, Eduardus. 

" Taaffe, Jacobus. 

" Taaffe, Thomas. 

" Tanzer, Joannes. 

" Tivenan, Dionysius. 

" Toner, Laurentius. 

" Walsh, Patricius A. 

" Ward, Hugo.* 

" Ward, Thomas. 

" Wightman, Carolus.* 

" Wilmann, Joannes B. 

" Woods, Jacobus. 

" Zeller, Ignatius. 

" Zimmer, Henricus. 

" Zimmer, Henricus J. 



STATUTA. 



dg $YnoDonam BALnmonGn$ram gt dgo- 

GBOHWGD^IUm PHOmaLGATIODG. 

CAPUT UNICUM. 

Decreta Concilii Plenarii Baltimorensis II. a Sancta 
Sede jam sancita, necnon quse in tribus Conciliis Pro- 
vincialibus Neo-Eboracensibus lata sunt promulgamus, 
et ab omnibus in Nostra Dicecesi, ad quos pertinent, ser- 
vanda jubemus. Ne vero facilius in oblivionem veniant, 
enixe hortamur Sacerdotes omnes quibus animarum cura 
incumbit ut eorum exemplar apud se habeant, quod semel 
in anno una cum hujus Synodi Dicecesanae constitutioni- 
bus diligenter perlegant. 



dg $ACTamGnn$. 

Cum instituta a benignissimo Salvatore Nostro Sacra- 
menta sint totidem fontes aquse salientis in vitam seter- 
nam, tenentur Pastores illa, non rite solum et debita cum 
reverentia tractare, sed et fideles ea sedulo docere quse 
ad eadem dignius et uberiori cum fructu recipienda 
requiruntur. 



2 Statuta Synodi Brooklynensis PrimcE. 

CAPUT PRIMUM. 

DE BAPTISMO. 

Quoniam Baptismi Sacramentum ex Christi Domini 
verbis, " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, 
non potest introire in regnum Dei" omnino est ad salutem 
necessarium, jure omnium primum atque aliorum Sacra- 
mentorum veluti janua habendum est. Patet exinde 
quam maximam in eo conferendo requiri diligentiam, 
nec unquam sine culpa non adhiberi, quse ipsi debetur, 
reverentiam. Ut igitur quae par est observantia adhi- 
beatur, atque abusus, si qui irrepserint in Baptismi ad- 
ministratione, facilius e medio tollantur, ea quae sequun- 
tur servanda decernimus : 

I. In unaquaque ecclesia, ubi Baptismi Sacramentum 
ordinarie ministratur, Fons Baptismalis clavi obseratus, 
si nondum existat, quamprimum habeatur : prope quem 
omnia quse ad hujus Sacramenti ministrationem perti- 
nent, nitide serventur. 

II. Patrinus in Baptismo Solemni unus saltem, sive vir, 
sive mulier, adhiberi debet. Ad hoc autem munus, ex 
Ritualis etiam prsescripto, admittendi non sunt infideles, 
aut haeretici, aut publice criminosi, aut qui fidei rudi- 
menta ignorant. 

III. Sacerdotibus sedulo curandum est ne unquam ex- 
tra ecclesiam hoc Sacramentum conferatur prsetermortis 
imminentis casum, prsesertim in urbibus ecclesiam unam 
aut plures habentibus. Rure autem et in oppidulis ubi 
parvuli, ob trium vel quatuor millia passuum ab ecclesia 
distantiam, vel ob aeris intemperiem, itineris difficultatem, 
parentum inopiam, aliasve graves causas, ad ecclesiam 
afferri nequeunt, domi cum omnibus consuetis caeremo- 
niis baptizentur. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 3 

IV. Cum Baptismus privatus ob mortis periculum 
domi conferendus est, Sacerdos stola alba indutus, omis- 
sis ante Baptismum dici vel peragi solitis, catechumenum 
statim trina, vel etiam una aquse infusione rite baptizet. 
Postea vero, si tempus suppetat, et ad manum Chrisma 
habeatur, liniat eum in vertice, linteolum candidum im- 
ponat, candelamque accensam ei porrigat. In supplen- 
dis autem ritibus omissis, ille Baptismi ordo servetur 
erga parvulos aut adultos qui pro catechumenis servan- 
dus est. 

V. In neo-conversis ad Ecclesiam excipiendis volumus 
ut ea omnia serventur quae in instructione et forma a 
Sacra Congregatione S. Officii, die 20 Julii an. 1859, 
tradita reperiuntur, quaeque referuntur in appendicem 
Conc. Plen. Balt. II. pag. 291. 

VI. Omnibus ceterum et singulis hujus Diceceseos 
Missionariis pnecipimus ut diligenter observare studeant 
monita quse prsemittuntur ordini Baptismatis in Ritualis 
Romani compendio, auctoritate novissimi Concilii, Pro- 
vincialis in lucem nuper edito et approbatione S 1 D 1 N. 
Gregorii XVI. insignito, perinde ac si monita praedicta 
essent ipsius hujusce Diceceseos statuta. Unum tamen 
ex illis arbitramur excipiendum quo dicitur ut Sacerdos 
" accedat ad limen ecclesice ubi foris expectant qui infantem 
detulerunt" : hoc enim, etsi a Nobis commendetur sicubi 
commode fieri possit, non tamen stricte exequendum 
praecipitur. 

VII. Rituale Romanum Sacerdotes Sacramentorum 
ministros monet ne veteribus oleis, nisi necessitas cogat, 
ultra annum utantur ; sed sacrum chrisma et sanctum 
oleum, quod et catechumenorum dicitur quorum usus 
est in Baptismo, necnon et sacrum oleum infirmorum, 
eodem anno sint ab Episcopo de more benedicta in Fe- 



4 , Statuta Synodi Brooklynensis Prima. 

ria V. in Coena Domini Non licebit proinde semel 
elapsis diebus quinque a Feria V. in Coena Domini 
cujusque anni, chrismate vel oleis uti quse prsecedenti 
anno benedicta fuerint. Curet imo Pastor unusquisque 
ut, si fieri possit, Sabbato sancto cujusque anni ad 
Fontem Baptismalem benedicendum novis oleis non 
careat. 

VIII. " Ubicumque ecclesia erecta est in Germanorum 
usum, licebit eis rectorem ejus arcessere, vel eum adire, 
ad Sacramenta qusecumque suscipienda. Quod si alter- 
uter ex parentibus infantis Germanus non sit, optio erit vel 
ad ecclesiam parochialem, vel ad Germanicam ecclesiam, 
infantem baptizandum deferre. Quando autem uterque 
parens est gente Germanus, rector Germanus necessario 
erit adeundus ad Sacramentum Baptismi suscipiendum : 
quod Sacramentum nequaquam administrandum est a 
Germanico Sacerdote, si neuter ex parentibus sit Ger- 
manus " (Syn. Dicec. Balt. an. 1853). 



CAPUT SECUNDUM. 



DE CONFIRMATIONE. 



Si transituris ex hoc mundo statim a suscepto Baptis- 
mate sufficiant regenerationis beneficia, victuris inter 
adeo multos innocentise fideique hostes necessaria sunt 
insuper Confirmationis auxilia. Grave igitur peccatum 
est illis prsesertim Christianis quibus est " colluctatio 
adversus mundi principes tenebrarum harum," si ultro 
non accipiant " armaturam Dei ut possint resistere in die 
malo." Per Spiritum siquidem Sanctum, qui jam renatis 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 5 

fonte Baptismatis in hoc altero Ecclesiae Sacramento 
datur, pretiosa gratiae sanctificantis et adoptionis filiorum 
Dei dona roborantur, augentur et inviolabili quasi sigillo 
obsignantur, quo possimus "in omnibus perfecti stare." 
Nobis porro circa Chrismatis collationem visum est se- 
quentia statuere : 

I. Decreto Concilii Plen. Baltim. II. inhserentes, valde 
optamus ut in Sacramento Confirmationis recipiendo, 
juxta laudabilem Ecclesiae consuetudinem et disciplinam, 
Patrini et Matrinae adhibeantur. Confirmandi igitur ha- 
beant Patrinos, singuli singulos ; nec tamen feminis 
mares, riec maribus feminae hoc munus praestabunt. 
Quod si hoc fieri omnino nequeat, saltem duo pro pueris 
Patrini et duse pro puellis Matrinae adhibeantur. 

II. Non admittantur ad Confirmationem nisi qui an- 
num aetatis undecimum attigerint, et ad primam com- 
munionem aut jam accesserint aut proxime sint acces- 
suri. 

III. Liber Confirmatorum in ecclesiis in quibus con- 
fertur Chrisma, juxta Ritualis Romani praescriptum, 
habeatur, in quo nomina eorum qui hoc Sacramento 
sunt obsignati describantur haud minori cura quam 
quae solet ac debet in libro Baptizatorum conficiendo 
adhiberi. 



CAPUT TERTIUM. 

DE SANCTISSIMA EUCHARISTIA. 

Cum nihil, sive in terris, sive in ccelis sanctius mira- 
biliusve existat aut excogitari possit quam Sacrosanctum 
Eucharistiae Sacrificium et Sacramentum, quod Christus 



6 Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

Dominus et Salvator noster sui erga nos amoris pignus 
omnino divinum reliquit, cultus profecto ac reverentia 
atque honor omnis huic mysterio exhibendus ab ejusdem 
potissimum ministris ac dispensatoribus, neque mentibus- 
omnium hserere nimium, neque verbis satis amplis com- 
mendari possunt. Curandum est igitur summopere ut 
sincera atque vera erga Christum Jesum in Eucharistia 
prsesentem devotio et in nobismetipsis magis ac magis in 
dies crescat, atque latius simul altiusque in fidelium ipso- 
rum cordibus suas agat radices. Nulla autem potior, 
atque adeo efhcacior, id prsestabit ratio quam si religio- 
nem ac piam omnem sollicitudinem collocemus in obser- 
vandis accurate monitis ac documentis tum Missalis, tum 
ipsius Ritualis, quse ad ipsum hoc altaris Sacrificium 
atque Sacramentum pertinent. 

I. Prsecipimus idcirco ut nihil omittatur eorum qu?e 
super his in Rituali vel Missali peragenda praescribuntur,. 
ubi non obstant rerum aut locorum in quibus adhuc 
versamur circumstantiae. Prohibemus, sub poena sus- 
pensionis, ne quis sine veste talari Missam celebret, nisi 
inopinata omnino urgeat necessitas. Prohibemus insuper, 
sub eadem pcena, ne Sanctissima Eucharistia alio modo 
quam in bursa decenter ornata, ad collum appensa atque 
occulta super pectus innixa, ad aegrotantes deferatur. 
Linteamina quae vel in eo casu requiruntur, parvum 
scilicet corporale ac purificatorium, alba sint et munda, 
Prohibemus denique, sub eadem poena, ne Venerabile 
Sacramentum in ullo loco privato servetur, nisi forte in 
ecclesia tuto custodiri nequeat, aut longius hsec a domo 
Pastoris distet. Hoc autem in casu, corporali linteo et 
mundo impositum, clavi ab ipso Sacerdote custodienda, 
obseretur. Cum vero in ecclesia servatur, omnia quae in 
Rituali praescribuntur exequenda praecipimus. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. y 

II. Meminerint igitur Sacerdotes sibi non licere Sanc- 
tissimam Eucharistiam apud se retinere, aut secum de- 
ferre, nisi urgente necessitate, quae si occurrat, sedulo' 
ipsis curandum est ut maxima se gerant reverentia, et ab 
ihani quovis abstineant colloquio. Hostia vero sacra si. 
quas supersit ipsis ab aegroiantium domo redeuntibus, ad 
ecclesiam quamprimum accedant, atque statim illam in 
ciborio reponant. 

III. In omnibus porro ecclesiis, in quibus Sacrosancta 
Eucharistia solet in tabernaculo asservari, lampas, vel 
cereus, diu noctuque, juxta Ritualis monitum prae altari 
luceat. 

IV. In omnibus itidem ecclesiis in quibus Missa so- 
let quavis Dominica celebrari, praeter indumenta quorum 
est usus in Missse celebratione, praesto sint etiam Plu- 
viale, Velum, Ostensorium et Thuribulum, verbo, quidquid 
ad decoram ac solemnem Sanctissimi Sacramenti Bene- 
dictionem requiritur. 



CAPUT QUARTUM. 

DE PCENITENTIA. 

Quse summa Dei et Salvatoris Nostri Jesu Christi be- 
nignitas est et misericordia erga peccatores, ut vel iis pro- 
spiceret qui Baptismo regenerati mortem iterum animae 
sua culpa obeunt, vitae remedium instituit, Poenitentiae 
Sacramentum. Quare intelligant Sacerdotes hujus Sac- 
ramenti ministri, se Christi vices agere, et quasi legatione 
pro Deo fungi, quibus " datum est ministerium reconcilia- 
tionis." Nos autem officii munerisque nostri memores ? 
atque Conciliorum decretis inhserentes, ut potestas a 



8 Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

Christo Domino Ecclesise commissa suum effectum ad 
Dei gloriam et animarum salutem tutius atque uberius 
sortiatur, ea quae sequuntur observari volumus : 

I. Monemus Pastores ut paratos semper se exhibeant 
ad excipiendas fidelium confessiones, prassertim tamen 
feria sexta, Sabbato et dierum Festorum vigiliis. 

II. Praecipimus, sub gravi, ut ea quse in Synodo prima 
Neo-Eboracensi decreta fuerunt de Confessionalibus in 
ecclesiis, loco patenti et publico erigendis, extra quae 
nullatenus mulierum et puellarum, praeter quam segrota- 
rum, surdarum, setate decrepitarum, vel aliunde ab ade- 
unda ecclesia impeditarum, confessiones liceat excipere, 
ad amussim observentur. In Missionibus autem et in 
privatis domibus in quibus, ubi desunt ecclesiae, confes- 
siones audiuntur, in loco patenti excipiantur, et crates- 
perforatae, quantum fieri potest, adhibeantur. 

III. Praecipimus omnibus et singulis Sacerdotibus qui- 
bus audiendi Confessiones potestatem jam concessimus, 
vel in posterum concedemus ut, tum in sede confessionali, 
tum etiam, ubi commode fieri potest, aliis in locis, veste 
talari induti cum superpelliceo et stola, sacrum hoc mu- 
nus obeant, juxta monita Ordini ministrandi Sacramen- 
tum Pcenitentiae in Rituali annexa, quae quidem ab omni- 
bus, haud secus ac si hujus Dicecesis statuta forent,, 
observari mandamus. 



CAPUT QUINTUM. 

DE EXTREMA UNCTIONE. 

Christianis periculose aegrotantibus sapientissimus at- 
que amantissimus Salvator noster sollicite subveniens. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. g> 

sacrum instituit Extremae Unctionis Ritum, quo delicta^ 
si quae sint adhuc expianda, et peccati reliquiae abster- 
guntur, simul atque gratia confertur ad insidias daemonis 
propulsandas, mortis terrores depellandos, morbi incom- 
moda fortiter toleranda, imo vel ipsam corporis sanitatem 
restituendam, ubi forte magis haec animae saluti profutura 
est. 

I. Pastores igitur quique subditos suos graviter aegro- 
tos invisant et amanter hortentur ut ne susceptionem 
Extremae Unctionis deferant et procrastinent, sed potius 
hanc sibi administrari studiose petant, dum sui plene 
compotes fructum ejusdem longe uberiorem sunt percep- 
turi. 

II. Si forte Sacerdoti aegrotos invisenti contigerit dare 
consilium de rerum temporalium disponendarum ratione, 
religione quam maxima caveat non tantum a reatu, sed 
vel ab ipsa omni avaritiae specie ac suspicione. Onus 
autem ipsum sive describendi, sive exequendi testamen- 
tum constanter recuset, neque unquam, nisi gravissima. 
de causa, puellarum tutelam in se suscipere consentiat. 



CAPUT SEXTUM. 



DE MATRIMONIO. 



Ipsum Christianorum Matrimonium pro altitudine di- 
vitiarum sapientiae suae voluit Redemptor Noster benefi- 
centissimus inter Sacramenta Novae Legis connumerari,, 
ut viri et mulieris conjunctio sanctiori et ideo indissolu- 
biliori vinculo firmata, animorum pia consentione, morum 
intemerata puritate, prolisque susceptae religiosa institu- 



io Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

tione ac disciplina, Ecclesise Societatique ipsi civili cede- 
ret in honorem, beneficium ac pacem. Ne autem Sanc- 
titas Matrimonii, quod a B. Paulo " Sacramentum magnum 
. . . in Christo et in Ecclesia " declaratum novimus, 
unquam apud nos obscuretur aut minoris fiat, ea quae se- 
quuntur monita sive decreta serio animadvertant ac fide- 
liter observent Pastores omnino volumus : 

I. Monemus Sacerdotes ut, officii sui memores, instan- 
tius solliciti sint rite disponere fideles qui Matrimonio 
jungi volunt. Ne igitur permittant Catholicos inire Ma- 
trimonium, nisi prius Pcenitentiae Sacramentum recepe- 
rint ; peccato siquidem immunes haberi Sacerdotes ne- 
queunt, si temere manifeste indignos jungant. 

II. Quo debitae illi preparationi melius prospiciatur r 
servari praecipimus quse de bannorum proclamatione 
statuta sunt in Concilio Plen. Baltim. II. num. 331, 332. 

III. "Proclamationes faciendae erunt in ecclesia paro- 
chiali utriusque sponsi, haud habita ratione ecclesiae in 
qua scamna habent. Matrimonium celebrari poterit a 
parocho alterutrius, dummodo celebretur intra parochiae 
suae limites " (Syn. Dicec. Balt. an. 1853). Attamen 
notandum est quod si aliquando eveniat sponsos velle 
Matrimonium contrahere in parcecia in qua non degunt, 
sed in cujus ecclesia scamna habent, in hoc casu, rector 
qui proclamationes fecerit de iisdem Sacerdotem Matri- 
monio astiturum scripto certiorabit. 

Pastoribus insuper praecipimus ut de bannorum pro- 
clamationibus, numero ac temporibus rationem ineant et 
sedulo, debito loco, scriptis exhibeant. 

IV. " In oblationibus quae ex veteri et recepto usu fieri 
solent occasione administrationis quorumdam Sacramen- 
torum, caveant parochi ne quid fiat quod simoniam aut 
avaritiam sapiat. Sacramenta vero nunquam denegentur 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. n 

eo sub praetextu quod oblationes istae non tribuantur. 
Si ergo quis Sacerdos, cujus erit Matrimonio assistere, 
adeo fuerit sui sancti officii immemor ut recuset Matrimo- 
nium celebrare, nisi obtenta prius aut saltem pacta certa 
quadam pecunise summa, suspensionem ipso facto incur- 
rat " (Syn. Plen. Hiber. an. 1875). 

V. In civitatibus et oppidis, ubicumque Missa singulis 
Dominicis celebratur, debent denuntiationes tribus conti- 
nuis diebus festivis in ecclesia fieri, antequam Matrimo- 
nium contrahatur. Pastoribus tamen in prsedictis locis 
facultatem tribuimus ut ab una ex tribus proclamationi- 
bus dispensare valeant, nequaquam vero ut a duabus vel 
tribus dispensare unquam praesumant. Rure vero, atque 
in locis ubi sacrum rarius celebrari consuevit, erunt illse 
in lege exceptiones quas Pastor quisque speciatim obti- 
nuerit. 

VI. Matrimonia, quoad fieri potest, non solum in ec- 
clesia contrahi, verum etiam intra Missarum solemnia, 
benedici volumus. 

VII. Quod decreto Concilii Neo-Ebor. III. jam veti- 
tum est stricte denuo prohibemus, ne Catholici ulli 
versantes intra hujus Dicecesis limites, sive illorum pars 
utraque, sive una tantum catholica sit, Matrimonium 
coram ministro haeretico inire attentent : qui autem id 
ausi fortasse fuerint, sciant se reservatam nobis excom- 
municationem incurrere. 

VIII. Quinimo Sacerdotibus omnibus praecipimus ut 
populum sibi commissum admoneant tum de legibus 
Ecclesise circa Matrimonia mixta, tum de gravi damno 
quod temporali haud secus ac seternae felicitati imminet, 
si per reliquum vitae suae curriculum societatem ineant, 
cui nec commune quidquam in fide qua sola se salvandos 
sperant, nec consortio ulla jam habetur in Sacris et Offi- 

OF AMER/CA ' y 

L I B R A R Y 



12 Statuta Synodi Brooklynensis Primtz. 

ciis pietatis illis quse prgecipuum in adversis solamen ac 
praesidium sufficiunt. Profecto si fidelium mentes subiret 
fieri olim posse ut liberi sui extra veram Ecclesiam insti- 
tuendi tradantur, vel hac sola cogitatione perterriti, dum 
adhuc tempus superest, ad meliora consilia non pauci 
reverterentur. 

IX. Quandoquidem tot et tanta sunt mala quae ex 
Matrimoniis mixtis profluunt, mirum nemini erit si, a 
priscis etiam temporibus, Ecclesia severiores adversus ill-a 
leges tulerit. Mitius quidem agendum, et aliqua ex parte 
toleranda in his regionibus praedicta connubia satius 
existimavit : sed pro suo Domus Dei atque animarum 
zelo, caute simul ac strenue semper laboravit pia mater, 
ut filiorum saluti pro viribus consuleret. Haec igitur 
ipsissimis verbis Synodi Neo-Ebor. I. anno 1842 habitse, 
proponimus atque decernimus exequenda : 

1. Nullus unquam Sacerdos Matrimoniis eorum qui 
vel jam ad ministrum aliquem heterodoxum se contule- 
rint sociandos, vel quos id postmodum facturos fore 
verisimiliter existimat, operam suam qualemcumque prse- 
stabit. 

2. Ubi impedimento Disparitatis Cultus nuptiae infaus- 
tee praepediuntur, dispensatio singulis vicibus ab Epis- 

copo impetranda est. 

3. Nec tamen, sublato hoc impedimento, vel etiamsi 
non occurrerit, Sacerdoti fas erit Matrimoniis hujusmodi 
adesse, nisi prius pars acatholica tum plenissimam partis 
catholicae libertatem circa conscientiam et religionis suae 
exercitium, tum piam prolis in fide catholica institutionem 
polliceatur ; haud tamen intra ecclesiam, aut adhibito 
ritu aliquo sacro, aut sacra veste indutus Sacerdos ad- 
stans nuptias praedictas cohonestabit. 

X. Non defuerunt ex perditissimis hominibus qui, dum 



Statuta Synodi Brooklynensis Prinue. 13 

prioris Matrimonii vinculo adhuc tenerentur adstricti, 
secundas nuptias inire fraudulenter aggrederentur. Re- 
periuntur insuper quorum animis insedit opinio posse 
per legis civilis auctoritatem penitus abrumpi Matrimonii 
vinculum ; contingere etiam potest ut de prioris conjugis 
morte dubium oriatur. Ne igitur sceleris ullius particeps 
quomodocumque Sacerdos fieri possit, Pastori cuique 
injungimus, ut Matrimonium celebrare tamdiu detractet 
quamdiu superfuerit legitima suspicio justusve dubitandi 
locus. Ubi autem medium nullum occurrit quo dubium 
ipse dissolvere speret, omnino sui ducat officii, pro hujus- 
modi causse gravitate, non nisi ex consilio atque sententia 
ipsa Nostra, rem totam dirimere ac terminare. 

XI. In locis ubi habetur ecclesia in Germanorum 
usum, eadem regula servanda erit in Matrimoniis ac in 
Baptismis : " Si alteruter ex contrahentibus Germanus 
non sit, optio erit vel ecclesiam parochialem, vel Germa- 
nicam ecclesiam adire, factis tamen in ecclesia utraque 
proclamationibus. Quando autem uterque est gente 
Germanus, rector Germanicus necessario erit adeundus. 
. . . Si neuter ex sponsis sit Germanus, Matrimonium 
nequaquam contrahendum est coram Germanico Sacer- 
dote " (Syn. Balt. I. c.) 



DG <£ULTU DIYIOO. 

Ad rectam Sacramentorum administrationem ac sus- 
ceptionem maxime ac proxime spectant quoe ab Ecclesia 
ordinantur Cseremoniae sacrive Ritus. Omnes igitur, qui- 
bus de animabus aliqua cura est, Ritibus et Caeremoniis 
illis religiose servandis curam et sollicitudinem impen- 
dere, imo et eorumdem rationem populum edocere, data 
occasione, non praetermittant. 



14 Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

CAPUT PRIMUM. 

DE MISS^E SACRIFICIO. 

I. Ad Missse Sacrificium quod attinet, operam suam 
Pastores in eo collocent ut ornatu qui decet, et modo 
quo fieri potest solemniori, cuncta deinceps peragantur. 
Sacerdoti sane nulli munus officiumque suum cordi esse 
possunt, quin et altare nitidum, et linteamina munda, et 
vestimenta decora, et supellex sacra tota, sin minus lau- 
tior ac splendidior, munditia saltem atque ordine con- 
spicua visentibus omnibus placeant. Haec igitur, nisi 
partibus suis deesse velit, parvi faciet nemo, negligere 
nemo poterit. 

II. Ex decreto S. R. C. die 23 Julii, 1868, "Sacerdos 
potest in Missis defunctorum, cum paramentis nigris, 
Sacram Communionem fidelibus ministrare, etiam ex 
particulis prseconsecratis, extrahendo pixidem de taber- 
naculo." Potest item in paramentis nigris ministrare 
Communionem immediate post Missam defunctorum, 
data autem rationabili causa, immediate quoque ante 
eamdem Missam : in utroque tamen casu omittenda est 
benedictio. 

III. Cum in iis quse ad Missarum celebrationem spec- 
tant, Episcopi, ex Tridentino decreto, tanquam Sedis 
Apostolicae delegati agant, prohibemus ne qusevis nostrae 
Dicecesis ecclesia, in die Natali D. N. J. C, fidelibus ad 
officia divina accedentibus ante quartam horam a media 
nocte aperiatur. 

IV. Praeterea prae mentibus habentes verba S. Pauli 
(II. ad Tim. iv. 2) et admonitionem a PP. Tridentinis 
datam (Sess. v. c. ii. de Ref.), tanquam abusum reproba- 
mus consuetudinem alicubi inductam praetermittendi sci- 



Statuta Synodi Brooklynensis Prima. 15 

licet, aestivis caloribus perdurantibus, omnem verbi Dei 
praedicationem. Quapropter enixe adhortamur Sacer- 
dotes ut, singulis saltem Dominicis et festis solemnibus, 
omni quae decet solertia, industria ac diuturnitate greges 
sibi commissas jugiter salutaribus pascant verbis. 

V. Festis autem diebus, etiamsi non possent plerique 
fideles ad ecclesiam confluere, tenentur Pastores, hora 
solita, rituque solemni consueto, quantum ejus fieri pote- 
rit, ut ipsa Dominica die, Missam celebrare. 



CAPUT SECUNDUM. 

DE PRECIBUS QUADRAGINTA HORARUM. 

Maxime in votis habemus ut solemnis devotio precum 
Quadraginta Horarum in hanc nostram Dicecesim, qua- 
tenus commode et debita erga Sanctissimum reverentia 
fieri poterit, introducatur, magis magisque in dies diffun- 
datur, et ubique tandem foveatur et vigeat. Indulsit 
porro benigne Summus Pontifex ut, in peragendo pio 
hoc exercitio, forma eadem adhibeatur qua Dicecesis 
Baltimorensis ex Apostolicae Sedis concessione jam 
utitur. 



CAPUT TERTIUM. 

DE FESTO IMMACULATiE CONCEPTIONIS. 

Pro singulari quam usque reposuimus fiducia in Piissimae 
et Immaculatse Virginis Mariae Dei Genitricis interces- 
sione ac ope, id magnopere nobis erat in votis, quod pos- 
tulatis Patrum Concilii Plen. Baltim. II. annuens Sanc- 



16 Statuta Synodi Brooklynensis Primcz. 

tissimus D. N. Pius Papa IX. decreto dato Romae, die 24 
Januarii, 1868, benigne concessit, ut omni Dicecesis nos- 
trae clero ac populo Christiano fas esset annuntiare, atque 
imo injungere, quemadmodum annuntiamus ac pro mu- 
nere etiam nostro injungimus, scilicet Festum Patronale 
B. Mariae Virginis, sine labe Conceptae, tanquam " Fes- 
tum de Prsecepto in posterum esse servandum, ipsa die 
viii. Decembris." Non possumus enim quin omnes fidei 
sollicitudinique nostrae creditos, atque animarum praeser- 
tim Pastores enixe hortemur ut spem suam omnem post 
Christum collocent in Virgine Maria, quse cunctas haereses 
sola interemit in universo mundo, quaeque profecto suis 
in hac haud minima Ecclesiae Catholicae parte fideliter 
laborantibus famulis dare, in dies ampliare, ac continuo 
prosperare virtutem, contra suos Filiique sui hostes om- 
nes, pie deprecata non despiciet. 



DG PA$TORIBU$. 

CAPUT PRIMUM. 

[de regimine ecclesiarum. 

I. Cum repugnet Ecclesiae Universalis legibus et con- 
suetudini, bonoque animarum regimini sit obnoxium, 
pluribus simul ex csquo competere potestatem pastoralem 
ecclesiam unam regendi, decretis quae in Conciliis Prov. 
Baltim. lata, et in Concilio Plen. Baltim. II. firmata sunt, 
inhaerentes, declaramus ecclesiae cujusque seu congrega- 
tionis administrationem soli Pastori a Nobis designato 
competere, nec licet aliis Sacerdotibus, illi in ministerii 
adjutorium adjunctis, quicquam aggredi praeter ipsius 
Pastoris voluntaterri. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primtz. 17 

II. Prohibemus sub gravi ne Sacerdotum quisquam, 
absque proprii Pastoris consensu, aut Nostra ipsa venia, 
Pastorum aliorum subditos in Matrimonium conjungat, 
vel ad Baptismum admittat praeterquam vitae periclitan- 
tes. Oblationes autem consuetas, si quis forte vetitae 
administrationis occasione receperit, easdem illi restituat 
cujus fuisset hsec Sacramenta ministrare. 

Ad praecavendas omnes disceptationes atque difficul- 
tates hac in re perfacilis porro patet via, eamque omnibus, 
pro re nata, inposterum sequendam praecipimus : Si supra 
dictorum Sacramentorum petitores ministro ignoti sint, 
satius erit de ipsorum domicilio in antecessum sciscitari ; 
et si forte alienae paroeciae subditi deprehendantur, statim 
debitae ecclesiae remittantur. 

Habita tamen ratione consuetudinis jam invalescentis, 
ut iis, qui in ecclesia quavis scamna conducunt, Sacra^ 
menta omnia administrentur ab ejusdem ecclesiae Sacer- 
dotibus, si ex his aliquis requisitus fuerit, poterit hic 
eadem ministrare, etiamsi domicilium illi habeant extra 
limites Pastori alicui assignatos. 

III. Quoniam gregi suo in memoriam non semel revo- 
care, ac maximopere inculcare debent Pastores gravissi- 
mam illam qua tenentur omnes Christi fideles obligatio- 
nem singulis Dominicis Festisque de praecepto Missam 
audiendi, prsecipimus omnibus qui curam animarum ha- 
bent, ut singulos jejunii dies et Festa de prsecepto, Do- 
minica praecedenti, fideliter'populo annuntient. 

IV. Meminerint nec sibi licere diebus praedictis a grege 
suo abesse, nisi causa prius Nobis cognita sit ac probata. 
Si vero quando contingat ex inopinato non suppetere 
tempus Nos consulendi ad Nosve rescribendi, rem certe 
totam Nobis subinde significabunt. 

V. " Omnino prohibemus ne, ubi plures sunt in una 



i8 Statuta Synodi Brooklynensis Printce. 

parochia coadjutores, ad infirmorum visitationem aliaque 
munia similia obeunda alternis tantum hebdomadis sese 
conferant, quasi, peractis suae stationis diebus, reliquo 
tempore ab omni ofncio praestando, praesertim infirmorum 
cura, omnino immunes essent. Hac super re Pastorum 
conscientiam oneramus volumusque eos omni modo pro- 
curare, ut haec consuetudo tam religioni quam Sacerdoti- 
bus ipsis nociva, ubi obtinet, omnino abrogetur " (Syn. 
Novarc. an. 1878). 

VI. Pro ea quae domum Dei decet sanctitudine Pas- 
toribus etiam praecipimus, ut neminem, nisi publice cri- 
minosum seu scandalosum, e suggestu vel altaris loco 
notent, non praehabita Nostra licentia, atque ab impreca- 
tionibus et maledictis omnino abstineant. Vehementer 
etiam illos omnes monemus nunquam sibi licitum esse 
censuras auctoritate propria sive ferre, sive imo commi- 
nari. Quae autem de vitiis insectandis habet Concilium 
Plen. Baltim. II. num. 140, ab hujus Dicecesis Sacerdoti- 
bus observari serio mandamus. 

VII. Caveant Pastores ne Sacerdotem vagum quem- 
quam, vel ignotum sibi ac extraneum, Missam celebrare, 
sive munus aliud quodvis clericale exercere permittant, 
absque expressa et speciali licentia Nostra. " Insuper 
prohibemus Sacerdotibus omnibus hujus Dicecesis, ne 
sine venia Nostra, vel Vicarii Nostri Generalis, eaque 
scripto concessa, ad Missam etiam semel celebrandarn 
admittant Sacerdotem quemlibet, qui huc advenit collec- 
tas instituturus " (Syn. Di<xc. Novar. I. c.) Indulgemus 
tanien, ubi deest omnino facultatis illius a Nobis expeten- 
dae commoda occasio, ut Sacerdotes ex aliis harumce. 
Provinciarum vel Canadae dicecesibus iter agentes, Sa- 
crum peragere aut praedicare, de Pastoris eonsensu, va- 
leant, dummodo bonis moribus atque in alia sua dicecesi 



Statuta Synodi Brooklynensis Prima. 19 

facultatibus praediti cognoscantur. Veniam hanc autem 
nemini, qui fuerit olim ex hac Dicecesi dimissus, vel a quo 
facultates ipsi abstulerimus, volumus suffragari. 

VIII. Iis quse de eleemosynis colligendis PP. Balt. 
(Tit. iii. § 119) statuerunt insuper addendum haud in.cas- 
sum censemus nempe quod cum Episcopi sit et penes 
ipsum tantum, judicium ferre de collectarum hujusmodi 
faciendarum opportunitate, nemini Sacerdotum licebit eas 
vel in propria ecclesia instituere in gratiam rerum vel 
personarumaNostra dicecesi alienarum, nisiprius a Nobis 
veniam expresse obtinuerit. 



CAPUT SECUNDUM. 



DE SEPULTURIS. 



I. Quando non adeo distat ecclesia, licitum non est 
in aedibus privatis exequias celebrare, vel aliam unquam 
linguam in his adhibere quam quse Ecclesise usu venit. 
Hortamur insuper omnes ut deponant morem habendi 
orationes, quas dicunt funebres ; sed si visum fuerit ad- 
stantes alloqui, nihil in medium afferant quod ad pieta- 
tem fovendam et Ecclesiae mentem in sacris exequiarum 
Ritibus illustrandam non apprime conferat. 



CAPUT TERTIUM. 

DE BONIS ECCLESIASTICIS. 



I. Vetant. Ecclesiae Catholicse canones ne temere et 
absque Ordinarii auctoritate templum novum ullum ex- 



20 Stafuta Synodi Brooklynensis Primce. 

truatur. Nemini igitur fas esse declaramus, sive de nova 
ecclesia aedificanda, sive de amplificandis, addita exaedi- 
ficatione, jam extantibus ecclesiis, quidquam statuere aut 
moliri, Nobis insciis et inconsultis. 

II. Pastores serio monemus ne debita quibus graven- 
tur ecclesiae sibi commissae temere contrahant : nedum 
pro virili ipsis allaborandum est, ut jam contracta sensim 
solvantur. 

III. " Sub poena peccati prohibemus ne ullus in hac 
Dioecesi Pastor suam ecclesiam aere alieno gravari per- 
mittat, nisi prius ad hoc Nostram veniam scripto obtinu- 
erit. Nulli Pastori vel aedituo licet, ecclesiae nomine, 
perscriptionem aerariam (Note) dare, sine consensu Nostro 
in scriptis dato. Stricte prohibemus ne Pastor pecuniam 
in sui vel ecclesiae usum a fidelibus mutuam vel in cus- 
todiam accipiat (Deposit), cum periculum sit, ne aere 
alieno obruatur cum ecclesiastici ordinis dedecore. Si 
vero, obtenta prius a Nobis scripta licentia, Pastor certam 
pecuniae summam in custodiam acceperit, singulis annis, 
in relatione Nobis facienda, referantur nomina eorum qui 
pecuniam deposuerunt, summa depositorum et usurae sol- 
vendae " (Syn. Dicec. Novar. I. c.) 

IV. " Si contigerit aliquem Pastorem, vel imperitia 
rerum gerendarum, vel incuria, aere alieno ecclesiam 
nimis gravare, vel debitis haud satisfacere, satis gravem 
habebimus causam eum a munere amovendi " (Syn. Balt. 
1875, n. ix.) 

V. " Decernimus ut quilibet Pastor, qui unius vel plu- 
rium, ut quandoque accidit, congregationum vel missio- 
num curam sibi a Nobis commissam habet, octingenta 
scutata per annum titulo salarii recipiat ; ejus vero Co- 
adjutores accipiant singuli sexcenta. Eleemosynae, quas 
fideles occasione administrationis Baptismi et Matrimonii 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 21 

sponte offerunt, omnes cedant Pastori, cui soli committi- 
tur earum administratio, quique illis ipsis domus expen- 
sas ferre et Adjutoribus suis congruam sustentationem 
suppeditare tenetur. Si oblationes illse ampliores sint 
expensis, quod superest seque inter Pastorem ejusque Ad- 
jutores dividatur. Si vero expensis ferendis non suffi- 
ciant, quod deest supplendum erit aeque ex salario tam 
Pastoris quam Adjutorum, at ex ecclesise serario omnino 
non sumatur. Districte autem prohibemus, sub pcena sus- 
pensionis ipso facto incurrendse, Nobisque reservatse, ne 
ullus Nostrae Dioecesis Sacerdos collectas pro seipso, sive 
in ecclesia sive in populo, faciat. Si cui ad supplendum 
salarii defectum concesserimus talem collectam instituere, 
quod suppleto defectu supererit, in serario ecclesise repo- 
natur. 

VI. " Si quis Sacerdos curam animarum habens prop- 
ter infirmam valetudinem parochiam ad tempus relinquere 
debeat, dimidiam sui salarii partem toto tempore, quo 
abest, sumere poterit. Si vero recreationis vel peregri- 
nandi causa absit, nihil accipiat. Sacerdos vero, qui 
ejusmodi Pastoris locum tenet, idem ac Adjutores salarium 
sibi retinebit ac sequam partem subsidiorum, si quse sint, 
pro Sacramentorum administratione. 

VII. " Volumus ut nullo in casu, sine scripta Nostra 
licentia, salarium sive Pastoris sive Adjutorum, dum quot- 
annis non solvitur, in cumulum crescat atque inter debita 
ecclesise recenseatur. Singulis proinde annis accipiatur 
juxta normam supra allatam ; alioquin censebitur Pastor 
vel Coadjutor respective juri suo renuntiasse pecuniam- 
que sibi debitam ecclesise dono dedisse. 

VIII. " Ad evitanda mala, quse ssepius ex debitorum 
prorogata solutione eorumque accumulatione proveniunt, 
statuimus ut scholse magistris, sive viris sive feminis, sse- 



22 Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

cularibus vel regularibus, singulis mensibus, vel saltem 
tertio quoque mense, salarii pensio, in illud tempus 
cadens, solvatur " (Stat. Dicec. Novar. I. c.) 

IX. Nullus hujus Dicecesis Presbyter retinebit, no- 
mine ac jure proprio, sive ecclesiam, sive sedem, sive 
bona quaevis alia quae fideles, vel ex toto vel ex parte in 
religionis subsidium vel ecclesiasticos usus, minime tamen 
personse ipsi Sacerdotis, elargiti sunt ; sed in ipsum 
Ordinarium, aut in Societatem ab eodem probatam et 
sancitam, transferri debet jus omne bonorum quaecumque 
vel in praesenti possidentur, vel in posterum ab ecclesiis 
habebuntur. Ex decreto siquidem S. C. de Prop. Fide 
tenentur Episcopi ita consulere bonorum praedictorum 
securitati, ut in alienos usus, cum e vivis excesserint, 
converti nullatenus possint. 

X. Singuli etiam ecclesiarum Pastores, praeter Bapti- 
zatorum, Confirmatorum, et Defunctorum libros, qui 
juxta Ritualis monitum habendi sunt in ecclesiis in qui- 
bus ministratur Baptismus, confertur chrisma, et defuncti 
sepeliuntur, alium librum sibi comparabunt, inventorium 
scilicet, in quo accurate describantur bona omnia, tum 
realia, tum mobilia, qusecumque ab ecclesiis suis possi- 
dentur et administrantur. Inventorium porro hunc librum 
iterum atque iterum revisere, ac si opus erit, instaurare 
Pastor nemo negligat. Ex vasis aut sacris indumentis, si 
quae Sacerdotis propriae sunt, distincta illa ab ecclesise 
bonis recenseantur. Compendium insuper suppeditet li- 
ber iste, qui Episcopo, tempore suse visitationis, erit exhi- 
bendus, generis cujuscumque sive redituum sive impen- 
sarum anni proxime elapsi ; quinimo Summarium enarret 
oportet originis et rerum quse ad ecclesise ipsius historiam 
praecipue spectant, quo videlicet tempore et auctore in- 
ccepta, qua forma et loco exstructa, cui Patrono quove 



Statuta Synodi Brooklynensis Prima. 23 

sub titulo dicata, vel si quid aliud quodcumque relatu 
dignum existimetur, volumus ut id notare et consignare 
Pastorem non pigeat. 

XI. Cum porro gravissima mala et scandala facile ori- 
rentur si apud laicos, recto quamvis animo sint, facultas 
ulla esset eligendi ac instituendi eos qui munus quodvis 
obire solent, quod sive ad publicum religionis cultum, 
sive ad primam juventutis institutionem in disciplina 
Christiana pertineat, haud amplius licebit sedituorum 
societati ulli, aut laicis quibusvis aliis, designare, retinere, 
vel amandare quempiam munus hujusmodi ambientem, 
quin id expresse Pastor ipse sanxerit. Cum insuper loca, 
sacris usibus simul mancipata, sancte habenda sint, nec 
usibus illis tradenda qui vel palam profani sunt, vel pro- 
fanum morem sapiunt, nulla exinde asdituorum societas, 
nec laici quicumque alii permittantur, sive in ecclesia, 
sive in subterraneo sacello, sive in loco quovis iisdem 
illis religiose annecti solito, conventum agere, imo nec 
indicere, nisi id vicibus singulis approbaverit Pastor, 
qui de negata vel concessa venia rationem Episcopo 
reddere tenetur. 

XII. Monitis porro Concilii Plen. Baltim. II. obse- 
quentes, omnino prohibemus ne pecunia ad fores ecclesiae 
exigatur ut ecclesiam intrare divinisque mysteriis adstare 
fidelis quisque possit. Consuetudini hujusmodi, sicubi 
existat, volumus ut finis continuo ponatur. 

XIII. Cum ecclesise, scholse, nosocomia, orphanotro- 
phia vel alise societates ecclesiis attinentes nonnunquam 
adeo rebus angustis perstringantur, ut ad serarium sup- 
plendum, non raro mediaextraordinaria capere cogantur. 
Inde populi concursus atque convocationes ad aulas vel 
ad hortos publicos ssepissime fiunt. Quapropter ad pra^ 
cavenda plurima incommoda atque mala aliter oritura, 



24 Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 

omnino prohibemus ne ecclesise ullae, vel societates cum 
illis quocumque modo conjunctse, festivitates quae vulgo 
dicuntur Fairs, Picnics, Soirees, vel his similia apparare, 
multo minus instituere audeant, nisi Nostram licentiam, 
pro singulis vicibus, obtinuerint. 

XIV. Choreis quae passim hodie Germanicse dicuntur, 
et quse a binis, viro scilicet et muliere, manibus vel cor- 
poribus mutuo apprehensis orbiculatim duci solent et 
vulgo Round Dances nominantur, condemnationis notam 
mordicus hucusque inussimus. Si quam hac in re laxi- 
tatem anteacto tempore admiserint Sacerdotes, sciant in 
posterum hujusmodi choreas nullo pacto permitti licere. 
Sedulo ergo invigilent Sacerdotes ne in festivitatibus ab 
ipsis vel a societatibus sub ipsorum potestate constitutis, 
dandis, supradictse choreae vel similia quse in dedecus 
religionis cederent permittant. " Et sciant confessarii se 
suo muneri non satisfacere si ullo modo aut sub ullo 
prsetextu eas permittant aut excusent " (Con. Plent. Hib. 
L c.) 

Omnes quotquot sint supradictae festivitates omnino 
prohibentur diebus Dominicis ; de praecepto festivis ; 
necnon et esurialibus. Caveant insuper Sacerdotes ne 
festivitates in hortis unquam protrahantur ad noctem, et 
ne aliae uti sunt Soirees, Fairs, etc, desinant in choreas. 

XV. Quoad divagationes illas nauticas quae Excursions 
dici solent, cum et animabus corporibusque asque peri- 
culosae sint, eas de medio tollendas prorsus esse volumus. 
Quare illas omnino prohibemus, et nullo pacto vel aperte 
vel dissimulate haberi licere in posterum declaramus. 

XVI. Exercitationes musicae seu symphoniae quae vul- 
go Concerts vocantur, Domum Dei dedecent, proindeque 
in ecclesiis Deo dicatis vel benedictis nunquam habean- 
tur. 



Statuta Synodi Brooklynensis Primtz. 2 z 

XVII. Pastoribus denique sedulo curandum est ut non 
tantum relationes quas statum animarum in suis paroeciis, 
seu districtibus, explicent, sed quae etiam fideliter anno- 
tent ecclesise reditus, impensas, etc, Nobis quotannis 
transmittantur. 



CAPUT QUARTUM. 

DE SOCIETATE MUTUI SUBSIDII. 

Ne sua desint unquam Sacerdotibus, labore vel senio 
fractis aut longiori aegritudine languentibus, necessaria 
subsidia, saecularem e Dicecesi nostra clerum magnopere 
adhortamur ut mutuam inter se societatem ineant atque 
adeo constituant, quae auxilio invicem opportuno, quoties 
necessitudo urgebit, fideliter ac pie provideat. 



CAPUT QUINTUM. 

DE COLLATIONIBUS ECCLESIASTICIS. 

Ne Sacerdotibus unquam a mente excidat rerum divi- 
narum scientia, neque ab ullo parvi aestimetur sacrarum 
disciplinarum studium, statuimus Collationes de morum 
praesertim Theologia esse habe.ndas, locis ac temporibus 
a Nobis mature assignandis. 



26 Statuta Synodi Brooklynensis Primoz. 

DG $ALUTG AMmJSJRUm PHOmOYGnDA. 
CAPUT PRIMUM. 

DE VITA ET HONESTATE CLERICORUM. 

Apostolis dilectis Christi discipulis dictum est, Vos 
estis sal terroz j quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad 
nihilum valet itltra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab 
hominibus. Omnes igitur in partem apostoliei sui mune- 
ris vocatos monet Christus universam hominum infatua- 
tam esse naturam et peccatorum vi corruptam : quos 
autem elegit ut irent et fructum afferrent esse rerum 
ccelestium praedicatores et aeternitatis veluti satores, im- 
mortalitatem omnibus corporibus quibus eorum sermo 
aspersus fuerit conferentes. 

I. Meminerint igitur Sacerdotes omnes vocationis su?e ; 
officii sui ne obliviscantur. Caveant et ipsi inprimis ne 
infatuati nihil saliant ; ne, sensu accepti saporis amisso, 
viviflcare corrupta non possint, et projecti, ut ait Hila- 
rius, de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint 
sub pedibus incedentum proterantur. Clericos enim 
oportet ita vitam moresque suos componere, ut habitu, 
gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus, nil nisi 
grave, moderatum, ac religione plenum, prse se ferant. 
Levia etiam delicta, monente Tridentino, quae in ipsis 
maxima forent, effugiant ; quidquid in vestitu vanos sae- 
culi mores redolet studiose devitent ; quidquid in sermone 
scurriliter aut procaciter, quidquid minus reverenter ac 
pudenter, quidquid caritati et sanctitatis omnis perfec- 
tioni contrarium diceretur, omnino abhorreant. Si quid 
-enim in agendo vel loquendo minus compositum illis 
elabatur, non ipsorum modo animam maculare, sed ne- 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 27 

cessariam apud alios auctoritatem imminuere, quin etiam 
omnem elevare, id pronum est. 

II. Cum vero prseclarissimum Ecclesiae decus atque 
ornamentumincastis integerrimisque Sacerdotum moribus 
collocentur, pro virili omnibus allaborandum est ne, quod 
absit, dedecore ullo spectatissimus hic candor contamine- 
tur, cavendum constanter et ubique ne leviori specie mala 
obscuretur hic splendor. 

Quod adclericorum domesticam vitam attinet, volumus 
ipsos esse memores Ecclesise canonum de feminis quibus 
domus ac rei familiaris cura committitur saepe saepius 
tractantium. 

Meminerint inprimis illos omnino jubere, ubi vel sola 
propinquior cognatio non suppetit ad omnem labis suspi- 
cionem arcendam, eas hujusmodi esse habendas quarum 
setas maturior, vita moribus illibata et fama integerrima 
nullum imperitorum suspicioni et malevolentium detrac- 
tioni relinquant aditum. Neque est cur sacris canonibus 
quidquam subjiciamus, nisi, quod omnibus jam comper- 
tum est, muneris nostri partem haud minimam in eo esse, 
ut illorum observantise sollicite invigilemus, immemores 
et incuriosos arguamus et obsecremus, notatos autem 
reos et transgressores, quantumvis id refugiat animus et 
prsesagire reformidet, opportunis et amarioribus sanemus 
atque coerceamus remediis. 



CAPUT SECUNDUM. 

DE PRIMA COMMUNIONE PUERORUM. 

Quia munus praeparandi juvenes utriusque sexus ad 
primam communionem rite et fructuose suscipiendam 



28 Statuta Synodi Brooklynensis Prinia. 

Pastoribus animarum curam habentibus maxime incum- 
bit, operam illi suam omnem impendant ut pueri et puel- 
las in doctrina Christiana assidue instruantur, ad Sacra- 
mentum Pcenitentise s«pe alliciantur, nec nisi bene parati 
et pie dispositi ad sacram Domini mensam accedant. 



CAPUT TERTIUM. 



DE SACRIS MISSIONIBUS. 



Experientia siquidem comperiatur saluberrimos ex 
Sacris Missionibus fructus provenire, Pastoribus maxime 
commendamus ut, semel saltem intra tres quatuorve an- 
nos, Exercitiorum Spiritualium illorum beneficia suis 
ovibus procurent. 



CAPUT QUARTUM. 

DE SOCIETATIBUS SECRETIS. 

Comperimus haud paucos ab Ecclesise Catholicse gre- 
mio abductos nomen dare societatibus illicitis ac periculo 
plenis, quse, dum apparens ac modicum temporale com- 
modum aliquod praetexunt, socios Ecclesiasticis Censuris 
obnoxios captare, atque a praestantissima, qua Ecclesise 
et Christi membra potiuntur, jurium et auxiliorum con- 



Statuta Synodi Brooklynensis Primce. 29 

sortione segregare deprehenduntur. Ut fidcles imperitos 
praemoneamus, et ad saniora, quos jam deliquisse dolen- 
dum est, consilio forte revocemus, declaramus neminem 
eorum qui jurejurando, aut alia simili quavis ratione, 
damnatse cuilibet societati se obstrinxerit, ad Ecclesise 
Sacramenta aut Christianam sepulturam esse admitten- 
dum, si vinculum illud abrumpere renuerit. Confessarii 
autem munus est, si quem e pcenitentibus laqueo tali 
verisimiliter irretitum existimaverit, illum interrogare, 
atque si reum invenerit, ad prsesentis statuti declaratio- 
nem se conformare.